Mosaico decorativo

Fondare 12332 Risultati per: Os

  • quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos, (Actus Apostolorum 20, 20)

  • testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. (Actus Apostolorum 20, 21)

  • Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)

  • Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum; (Actus Apostolorum 20, 25)

  • quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; (Actus Apostolorum 20, 26)

  • Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)

  • Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi; (Actus Apostolorum 20, 29)

  • et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se. (Actus Apostolorum 20, 30)

  • Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)

  • Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!””. (Actus Apostolorum 20, 35)

  • Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit. (Actus Apostolorum 20, 36)

  • Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum (Actus Apostolorum 20, 37)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina