Fondare 12332 Risultati per: Os
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: “Unde venistis?”. Qui responderunt: “De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria”. (Liber Genesis 42, 7)
Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis. (Liber Genesis 42, 8)
Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: “Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis!”. (Liber Genesis 42, 9)
Qui dixerunt: “Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)
At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42, 13)
Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis!”. (Liber Genesis 42, 16)
Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus. (Liber Genesis 42, 17)
Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)
et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini”. Fecerunt, ut dixerat, (Liber Genesis 42, 20)
et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”. (Liber Genesis 42, 21)
Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos. (Liber Genesis 42, 23)
Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos. (Liber Genesis 42, 24)