Fondare 12332 Risultati per: Os
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis. (Liber Leviticus 23, 20)
Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei; (Liber Leviticus 23, 37)
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 23, 43)
Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Israel. (Liber Leviticus 23, 44)
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues. (Liber Leviticus 24, 6)
Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo”. (Liber Leviticus 24, 9)
Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. (Liber Leviticus 24, 10)
Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus. (Liber Leviticus 24, 12)
Et ad filios Israel loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; (Liber Leviticus 24, 15)
Aequum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 24, 22)
Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)