Fondare 1242 Risultati per: Ope
At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius. (Prophetia Danielis 13, 32)
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: “Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius, (Prophetia Danielis 13, 52)
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, (Prophetia Osee 2, 11)
Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei. (Prophetia Osee 4, 9)
Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)
Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine. (Prophetia Osee 6, 8)
Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur. (Prophetia Osee 6, 9)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)
Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt. (Prophetia Osee 7, 2)
Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. (Prophetia Osee 9, 15)
Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “Operite nos!” et collibus: “Cadite super nos!”. (Prophetia Osee 10, 8)
Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. (Prophetia Osee 12, 3)