Fondare 1242 Risultati per: Ope
quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. (Liber Sapientiae 15, 11)
ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam. (Liber Sapientiae 16, 3)
Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. (Liber Sapientiae 17, 16)
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur; (Liber Sapientiae 17, 19)
Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)
Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. (Liber Sapientiae 19, 17)
et effudit illam super omnia opera su et super omnem carnem secundum largitatem suam et praebuit illam diligentibus se. (Liber Ecclesiasticus 1, 10)
In opere et sermone honora patrem tuum, (Liber Ecclesiasticus 3, 9)
Fili, in mansuetudine opera tua perfice et super hominem datorem diligeris. (Liber Ecclesiasticus 3, 19)
Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. (Liber Ecclesiasticus 3, 32)
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi; (Liber Ecclesiasticus 4, 5)