Fondare 1242 Risultati per: Ope
Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. (Liber Psalmorum 92, 6)
Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi; (Liber Psalmorum 92, 8)
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 92, 10)
Effabuntur et loquentur proterva, gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. - (Liber Psalmorum 94, 4)
Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? (Liber Psalmorum 94, 16)
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea. (Liber Psalmorum 95, 9)
In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae, ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. (Liber Psalmorum 101, 8)
Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Liber Psalmorum 102, 26)
Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur. (Liber Psalmorum 102, 27)
Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 103, 22)
Abyssus sicut vestimentum operuit eam, super montes stabant aquae. (Liber Psalmorum 104, 6)
Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. (Liber Psalmorum 104, 9)