Fondare 1242 Risultati per: Ope
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: “Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea?”. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. (Liber Esther 7, 8)
Nam et omnes provinciarum principes et satrapae et procuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, sustinebant Iudaeos timore Mardochaei, (Liber Esther 9, 3)
Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)
quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos, (Liber Iob 4, 8)
Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt. (Liber Iob 6, 20)
Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)
Operuit faciem eius crassitudo, et de lateribus eius arvina dependet. (Liber Iob 15, 27)
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. (Liber Iob 16, 18)
Noctem verterunt in diem; et rursum post tenebras properat lux. (Liber Iob 17, 12)
et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. (Liber Iob 21, 26)
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. (Liber Iob 23, 17)
Nudi pernoctant sine indumento, nec est eis operimentum in frigore. (Liber Iob 24, 7)