Fondare 1242 Risultati per: Ope
Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulis cedrinis; a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. (Liber I Regum 6, 15)
Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. (Liber I Regum 6, 21)
Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam palmas et cetera auro. (Liber I Regum 6, 32)
Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum operuitque omnia laminis aureis. (Liber I Regum 6, 35)
et in anno undecimo, mense Bul — ipse est mensis octavus — perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus; aedificavitque eam annis septem. (Liber I Regum 6, 38)
Et domus, in qua habitabat, erat in altero atrio intro a porticu et simili opere. Domum quoque fecit filiae pharaonis, quam uxorem duxerat Salomon, tali opere quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)
et serta quasi in modum texturae, fimbriae in modum catenarum sibi invicem miro opere contextarum in capitellis, quae erant super caput columnarum, septem in capitello uno et septem in capitello altero. (Liber I Regum 7, 17)
Capitella autem, quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu, quattuor cubitorum. (Liber I Regum 7, 19)
columnas duas et globos capitellorum super capita columnarum duos et serta duo, ut operirent duos globos, qui erant super capita columnarum; (Liber I Regum 7, 41)
et malogranata quadringenta in duobus sertis, duos versus malogranatorum in sertis singulis, ad operiendos globos capitellorum, qui erant super faciem columnarum; (Liber I Regum 7, 42)
Quod si peccaverint tibi — non est enim homo qui non peccet — et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope (Liber I Regum 8, 46)
Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant. (Liber I Regum 9, 23)