Fondare 773 Risultati per: Omnis
et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: “Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium”. Et abiit Ieremias propheta in viam suam. (Liber Ieremiae 28, 11)
Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem. (Liber Ieremiae 29, 20)
Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem? (Liber Ieremiae 30, 6)
sed unusquisque in iniquitate sua morietur; omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius. (Liber Ieremiae 31, 30)
et omnis vallis cadaverum et cineris et universa regio usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini; non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum”. (Liber Ieremiae 31, 40)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)
principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli; (Liber Ieremiae 34, 19)
Anno nono Sedeciae regis Iudae, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Ierusalem et obsidebant eam. (Liber Ieremiae 39, 1)
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge”. (Liber Ieremiae 40, 4)
Cumque vidisset omnis populus, qui erat cum Ismael, Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum, qui erant cum eo, laetati sunt. (Liber Ieremiae 41, 13)
Et omnis populus, quem ceperat Ismael in Maspha, reversus est et abiit ad Iohanan filium Caree; (Liber Ieremiae 41, 14)
Responderunt autem Ieremiae omnes viri, scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres, quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes: (Liber Ieremiae 44, 15)