Mosaico decorativo

Fondare 773 Risultati per: Omnis

  • Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius. (Liber II Regum 16, 10)

  • Reliqua autem gestorum Ezechiae et omnis fortitudo eius, et quomodo fecerit piscinam et aquae ductum et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 20, 20)

  • ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)

  • Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. (Liber II Regum 25, 1)

  • Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem comprehenditque eum in planitie Iericho, et omnis exercitus eius dispersus est et reliquit eum. (Liber II Regum 25, 5)

  • Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe satellitum. (Liber II Regum 25, 10)

  • Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit. (Liber I Paralipomenon 10, 6)

  • Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “Os tuum sumus et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)

  • Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae. (Liber I Paralipomenon 11, 4)

  • dixitque: “Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps. (Liber I Paralipomenon 11, 6)

  • Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius. (Liber I Paralipomenon 16, 23)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina