Fondare 640 Risultati per: Omnibus
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam. (Prophetia Ezechielis 14, 22)
“Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum? (Prophetia Ezechielis 15, 2)
Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. (Prophetia Ezechielis 16, 33)
Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 43)
Sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti; quasi parum fuisset, sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 47)
Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. (Prophetia Ezechielis 16, 51)
ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus, quae fecisti consolans eas. (Prophetia Ezechielis 16, 54)
ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 63)
Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)
considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 28)
Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis. (Prophetia Ezechielis 18, 30)
et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis. (Prophetia Ezechielis 20, 31)