Fondare 640 Risultati per: Omnibus
Et, antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 14, 15)
Et quare terga verterunt, ne venirent in obviam mihi prae omnibus, qui inhabitant ad occasum?”. (Liber Iudith 5, 4)
Et placuerunt verba eorum coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et constituit facere, ut locuti sunt. (Liber Iudith 7, 16)
Et manserunt in circuitu eorum omnia castra Assyriae, pedites et quadrigae et equites eorum per dies triginta quattuor. Et deficiebant omnibus inhabitantibus Betuliam omnia vasa aquarum eorum, (Liber Iudith 7, 20)
Et collegit se omnis populus ad Oziam et ad principes civitatis, iuvenes et mulieres et infantes, et clamaverunt voce magna et dixerunt coram omnibus senioribus: (Liber Iudith 7, 23)
Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea. (Liber Iudith 10, 18)
Et placuerunt verba eius coram Holoferne et coram omnibus famulis eius, et mirati sunt in specie et in sapientia eius et dixerunt: (Liber Iudith 11, 20)
Et dixit Iudith: “Bibam, domine, quia magnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae”. (Liber Iudith 12, 18)
Et dixit ad eam Ozias: “Benedicta tu es, filia, a Deo excelso prae omnibus mulieribus, quae sunt super terram. Et benedictus Dominus Deus noster, qui creavit caelum et terram, qui direxit te in vulnus capitis principis inimicorum nostrorum. (Liber Iudith 13, 18)
et multi concupierunt eam, et non cognovit vir illam omnibus diebus vitae eius, ex qua die mortuus est Manasses maritus illius et appositus est ad populum suum. (Liber Iudith 16, 22)
Et planxit eam omnis Israel diebus septem. Divisitque bona sua, priusquam moreretur, omnibus proximis viri sui Manasses et proximis ex genere suo. (Liber Iudith 16, 24)
Nec erat qui cogeret ad bibendum, quoniam sic rex statuerat omnibus praepositis domus suae, ut facerent secundum uniuscuiusque voluntatem. (Liber Esther 1, 8)