Fondare 963 Risultati per: Omnia
Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis, (Liber Ieremiae 35, 18)
“Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, (Liber Ieremiae 36, 2)
Et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia, quae praeceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. (Liber Ieremiae 36, 8)
Et nuntiavit eis Michaeas omnia verba, quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi. (Liber Ieremiae 36, 13)
Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum; et dixerunt ad Baruch: “Nuntiare debemus regi omnes sermones istos”. (Liber Ieremiae 36, 16)
“Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate”. (Liber Ieremiae 38, 9)
Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. (Liber Ieremiae 38, 27)
Lacus autem, in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum, quos percussit, est lacus magnus, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel; ipsum replevit Ismael filius Nathaniae occisis. (Liber Ieremiae 41, 9)
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus”. (Liber Ieremiae 42, 20)
Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec, (Liber Ieremiae 43, 1)
Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)
Tabernacula eorum et greges eorum capient; tentoria eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi; et vocabunt super eos formidinem in circuitu. (Liber Ieremiae 49, 29)