Fondare 963 Risultati per: Omnia
Per omnia benedictus Deus, qui tradidi (Liber II Maccabaeorum 1, 17)
Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 2, 14)
quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare. (Liber II Maccabaeorum 2, 23)
Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum instituta aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et ultores habuerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)
Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter ita dicentes: (Liber II Maccabaeorum 7, 5)
Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens. (Liber II Maccabaeorum 7, 40)
alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent: (Liber II Maccabaeorum 8, 14)
Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 31)
humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse, auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu exercitus. (Liber II Maccabaeorum 8, 35)
Quidam autem, cum confugissent non minus quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum habentes, (Liber II Maccabaeorum 10, 18)
Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit. (Liber II Maccabaeorum 10, 23)
Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri. (Liber II Maccabaeorum 15, 30)