Mosaico decorativo

Fondare 1504 Risultati per: Omnes

  • Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur. (Prophetia Michaeae 1, 7)

  • Et confundentur videntes, et confundentur divini, et operient labia sua omnes, quia non est responsum Dei. (Prophetia Michaeae 3, 7)

  • Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. (Prophetia Michaeae 4, 5)

  • Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. (Prophetia Michaeae 5, 8)

  • et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas. (Prophetia Michaeae 5, 10)

  • Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)

  • Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo. (Prophetia Nahum 1, 5)

  • Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus. (Prophetia Nahum 3, 10)

  • Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. (Prophetia Nahum 3, 12)

  • Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper?”. (Prophetia Nahum 3, 19)

  • Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos. (Prophetia Habacuc 1, 9)

  • Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat. (Prophetia Habacuc 1, 15)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina