Fondare 1504 Risultati per: Omnes
Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum. (Liber I Maccabaeorum 14, 14)
et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet; (Liber I Maccabaeorum 14, 43)
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 5)
Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. (Liber I Maccabaeorum 15, 10)
et in omnes regiones et Sampsacae et Spartiatis et in Delum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam et in Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Siden et in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen. (Liber I Maccabaeorum 15, 23)
Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
Orationem autem faciebant sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha inchoante, ceteris autem respondentibus ut Nehemias. (Liber II Maccabaeorum 1, 23)
ita ut Seleucus quoque Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum pertinentes. (Liber II Maccabaeorum 3, 3)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)
Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem. (Liber II Maccabaeorum 5, 4)
Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere. (Liber II Maccabaeorum 5, 24)