Fondare 1504 Risultati per: Omnes
cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. (Liber Psalmorum 76, 10)
Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili, (Liber Psalmorum 76, 12)
Ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam? (Liber Psalmorum 80, 13)
Ego dixi: “Dii estis, et filii Excelsi omnes”. (Liber Psalmorum 82, 6)
Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum, (Liber Psalmorum 83, 12)
Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum, (Liber Psalmorum 86, 9)
Et cantant sicut choros ducentes: “Omnes fontes mei in te”. (Liber Psalmorum 87, 7)
Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. (Liber Psalmorum 88, 8)
Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt. (Liber Psalmorum 89, 8)
Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas. (Liber Psalmorum 89, 41)
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. (Liber Psalmorum 89, 42)
Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius. (Liber Psalmorum 89, 43)