Fondare 1504 Risultati per: Omnes
Et praecepit, ut congregarentur omnes advenae de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)
Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas. (Liber I Paralipomenon 23, 2)
Ipsi quoque miserunt sortes sicut fratres sui, filii Aaron coram David rege et Sadoc et Achimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores; omnes sors aequaliter dividebat. (Liber I Paralipomenon 24, 31)
omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres. (Liber I Paralipomenon 25, 5)
omnes hi de filiis Obededom, ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom. (Liber I Paralipomenon 26, 8)
Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus; omnes hi filii et fratres Hosa tredecim. (Liber I Paralipomenon 26, 11)
Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)
super oves quoque Iaziz Agarenus: omnes hi principes substantiae regis David. (Liber I Paralipomenon 27, 31)
Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes. (Liber I Paralipomenon 29, 15)
Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 4)
Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti. (Liber II Paralipomenon 2, 16)