Fondare 173 Risultati per: Noli
Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: “Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu; (Liber II Maccabaeorum 7, 34)
Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate manus tuae est, ut facias. (Liber Proverbiorum 3, 27)
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. (Liber Proverbiorum 9, 8)
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. (Liber Proverbiorum 20, 13)
Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, (Liber Proverbiorum 22, 24)
Noli esse cum his, qui iungunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis: (Liber Proverbiorum 22, 26)
Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce. (Liber Proverbiorum 23, 4)
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: (Liber Proverbiorum 23, 13)
Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis, (Liber Proverbiorum 23, 20)
Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)
Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? (Liber Ecclesiastes 7, 16)