Fondare 691 Risultati per: Nob

  • Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)

  • Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, (Epistula I ad Timotheum 6, 17)

  • non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. (Epistula II ad Timotheum 1, 7)

  • qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia; (Epistula II ad Timotheum 1, 9)

  • bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. (Epistula II ad Timotheum 1, 14)

  • Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, (Epistula II ad Timotheum 3, 2)

  • Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)

  • in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. (Epistula ad Titum 2, 8)

  • qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)

  • Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. (Epistula ad Titum 3, 3)

  • ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum; (Epistulam ad Philemonem 1, 6)

  • in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula; (Epistula ad Hebraeos 1, 2)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina