Fondare 245 Risultati per: Nisi

  • Stravitque asinam et praecepit puero: “Mina et propera, ne mihi moram facias in eundo, nisi praecepero tibi”. (Liber II Regum 4, 24)

  • Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait: “Vere scio quod non sit Deus in universa terra, nisi tantum in Israel! Obsecro itaque, ut accipias benedictionem a servo tuo”. (Liber II Regum 5, 15)

  • Dixitque Naaman: “Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. (Liber II Regum 5, 17)

  • Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis dicentes: “Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant”. (Liber II Regum 7, 10)

  • Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus. (Liber II Regum 9, 35)

  • Et non reliquit Dominus Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum; interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae. (Liber II Regum 13, 7)

  • nisi hoc quod excelsa non abstulit; adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis. (Liber II Regum 14, 4)

  • Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo. (Liber II Regum 17, 18)

  • Tunc dixit David: “Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 15, 2)

  • Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae, quas posuerat Moyses in Horeb, quando fecit Dominus foedus cum filiis Israel egredientibus ex Aegypto. (Liber II Paralipomenon 5, 10)

  • Dixitque rex: “Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 15)

  • Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”. (Liber II Paralipomenon 18, 30)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina