Fondare 245 Risultati per: Nisi
Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. (Evangelium secundum Marcum 4, 22)
Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. (Evangelium secundum Marcum 5, 37)
Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; (Evangelium secundum Marcum 6, 5)
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
— pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum; (Evangelium secundum Marcum 7, 3)
et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum — (Evangelium secundum Marcum 7, 4)
Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. (Evangelium secundum Marcum 9, 9)
Et dixit illis: “Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione”. (Evangelium secundum Marcum 9, 29)
Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)