Fondare 1390 Risultati per: Negotiatum Regem David:
Dixit autem David: “Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra; (Liber I Samuelis 30, 23)
Venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iudae proximis suis dicens: “Accipite benedictionem de praeda hostium Domini”; (Liber I Samuelis 30, 26)
et qui in Hebron et reliquis locis, in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius. (Liber I Samuelis 30, 31)
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. (Liber II Samuelis 1, 1)
In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput; et, ut venit ad David, cecidit super faciem suam et adoravit. (Liber II Samuelis 1, 2)
Dixitque ad eum David: “Unde venis?”. Qui ait ad eum: “De castris Israel fugi”. (Liber II Samuelis 1, 3)
Et dixit ad eum David: “Quid enim factum est? Indica mihi”. Qui ait: “Fugit populus ex proelio, et multi corruentes e populo mortui sunt; sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt”. (Liber II Samuelis 1, 4)
Dixitque David ad adulescentem, qui nuntiabat ei: “Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius?”. (Liber II Samuelis 1, 5)
Apprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri, qui erant cum eo; (Liber II Samuelis 1, 11)
Dixitque David ad iuvenem, qui nuntiaverat ei: “Unde es?”. Qui respondit: “Filius hominis advenae Amalecitae ego sum”. (Liber II Samuelis 1, 13)
Et ait ad eum David: “Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini?”. (Liber II Samuelis 1, 14)
Vocansque David unum de pueris ait: “Accedens irrue in eum”. Qui percussit illum, et mortuus est. (Liber II Samuelis 1, 15)