Fondare 1390 Risultati per: Negotiatum Regem David:
Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte, in deserto Ziph; et quaerebat eum Saul cunctis diebus, sed non tradidit eum Deus in manus eius. (Liber I Samuelis 23, 14)
Et cognovit David quod egressus esset Saul, ut quaereret animam eius; porro David erat in deserto Ziph in Horesa. (Liber I Samuelis 23, 15)
Et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in Horesa; et confortavit manus eius in Deo dixitque ei: (Liber I Samuelis 23, 16)
Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)
Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “Nonne David latitat apud nos in locis tutissimis in Horesa, in colle Hachila, quae est ad meridiem deserti? (Liber I Samuelis 23, 19)
At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul. David autem et viri eius erant in deserto Maon, in Araba ad meridiem deserti. (Liber I Samuelis 23, 24)
Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum, et nuntiatum est David; descenditque ad petram et versabatur in deserto Maon. Quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon. (Liber I Samuelis 23, 25)
Et ibat Saul ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera; porro David praeceps fugiebat a facie Saul. Itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius, ut caperent eos. (Liber I Samuelis 23, 26)
Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “Petram dividentem”. (Liber I Samuelis 23, 28)
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi. (Liber I Samuelis 24, 1)
Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “Ecce David in deserto est Engaddi”. (Liber I Samuelis 24, 2)
Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum. (Liber I Samuelis 24, 3)