Fondare 5 Risultati per: Naioth
David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth. (Liber I Samuelis 19, 18)
Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: “Ecce David in Naioth in Rama”. (Liber I Samuelis 19, 19)
Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “In quo loco sunt Samuel et David?”. Dictumque est ei: “Ecce in Naioth sunt in Rama”. (Liber I Samuelis 19, 22)
Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. (Liber I Samuelis 19, 23)
Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?”. (Liber I Samuelis 20, 1)