Fondare 154 Risultati per: Multi
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. (Actus Apostolorum 13, 43)
Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci. (Actus Apostolorum 17, 12)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)
Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia. (Actus Apostolorum 19, 19)
Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)
sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi. (Epistula ad Romanos 5, 19)
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Epistula ad Romanos 12, 5)
Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; (Epistula I ad Corinthios 1, 26)
Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, (Epistula I ad Corinthios 8, 5)
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. (Epistula I ad Corinthios 11, 30)
ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. (Epistula I ad Corinthios 16, 9)