Fondare 456 Risultati per: Moysi et Aaron

  • Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram. (Liber Iosue 14, 5)

  • Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. (Liber Iosue 17, 4)

  • Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi, (Liber Iosue 20, 2)

  • locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta”. (Liber Iosue 21, 2)

  • Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. (Liber Iosue 21, 4)

  • Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. (Liber Iosue 21, 8)

  • filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis — prima enim sors illis egressa est C: (Liber Iosue 21, 10)

  • Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis (Liber Iosue 21, 13)

  • Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis. (Liber Iosue 21, 19)

  • Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Iosue 22, 9)

  • Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram; (Liber Iosue 23, 6)

  • Misique Moysen et Aaron et percussi Aegyptum signis, quae feci in medio eius, et postea eduxi vos. (Liber Iosue 24, 5)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina