Fondare 1075 Risultati per: Moses Et Terram
et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace; (Liber Ieremiae 43, 12)
Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium. (Liber Ieremiae 44, 12)
et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum, qui venerunt, ut peregrinarentur in terra Aegypti et reverterentur in terram Iudae, ad quam ipsi elevant animas suas, ut revertantur et habitent ibi; non revertentur, nisi qui fugerint”. (Liber Ieremiae 44, 14)
Et, qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Iudae, viri pauci, et scient omnes reliquiae Iudae, quae ingressae sunt terram Aegypti, ut peregrinarentur ibi, cuius sermo compleatur, meus an illorum. (Liber Ieremiae 44, 28)
Haec dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce, quod aedificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello, universam terram hanc; (Liber Ieremiae 45, 4)
Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius”. (Liber Ieremiae 46, 8)
Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt”. (Liber Ieremiae 46, 12)
Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti. (Liber Ieremiae 46, 13)
Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge, et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii saevientis”. (Liber Ieremiae 46, 16)
Haec dicit Dominus: “Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae (Liber Ieremiae 47, 2)
Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath (Liber Ieremiae 48, 21)
Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. (Liber Ieremiae 50, 3)