Fondare 1075 Risultati per: Moses Et Terram
et dederunt vocem suam; posuerunt terram eius in solitudinem: civitates eius exustae sunt, et non est qui habitet in eis. (Liber Ieremiae 2, 15)
Leva oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitia tua. (Liber Ieremiae 3, 2)
et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et ligno. (Liber Ieremiae 3, 9)
In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris. (Liber Ieremiae 3, 18)
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclarissimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocabitis me et post me ingredi non cessabitis. (Liber Ieremiae 3, 19)
Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit; egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore. (Liber Ieremiae 4, 7)
Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta; et caelos, et non erat lux in eis. (Liber Ieremiae 4, 23)
Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem”. (Liber Ieremiae 6, 8)
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 12)
A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. (Liber Ieremiae 8, 16)
Quia vox lamentationis audita est de Sion: “Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra”. (Liber Ieremiae 9, 18)
Sic ergo dicetis eis: “Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt”. (Liber Ieremiae 10, 11)