Fondare 1075 Risultati per: Moses Et Terram
Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet in terram violenter. (Liber Isaiae 28, 2)
Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum, super universam terram. (Liber Isaiae 28, 22)
et boves tui et asini, qui operantur terram, commixtum migma comedent ventilatum in pala et ventilabro. (Liber Isaiae 30, 24)
Regem in decore suo videbunt oculi tui, cernent terram longinquam. (Liber Isaiae 33, 17)
Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)
et nunc, numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: “Ascende super terram istam et disperde eam””. (Liber Isaiae 36, 10)
donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panis et vinearum. (Liber Isaiae 36, 17)
Ne illudat vos Ezechias dicens: “Dominus liberabit nos”. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? (Liber Isaiae 36, 18)
Quinam ex omnibus diis terrarum istarum eruerunt terram suam de manu mea? Numquid eruet Dominus Ierusalem de manu mea?”. (Liber Isaiae 36, 20)
Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua”. (Liber Isaiae 37, 7)
“Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)
Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo. (Liber Isaiae 37, 38)