Fondare 429 Risultati per: Morte Aaron
de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”. (Liber Genesis 2, 17)
Dixit autem serpens ad mulierem: “Nequaquam morte moriemini! (Liber Genesis 3, 4)
Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”. (Liber Genesis 20, 7)
qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suae. (Liber Genesis 24, 67)
“Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur”. (Liber Genesis 26, 11)
Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae). (Liber Genesis 35, 18)
Iratus Dominus in Moysen ait: “Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde. (Liber Exodus 4, 14)
Dixit autem Dominus ad Aaron: “Vade in occursum Moysi in desertum”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. (Liber Exodus 4, 27)
Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. (Liber Exodus 4, 28)
Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo. (Liber Exodus 4, 30)
Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto”. (Liber Exodus 5, 1)
Ait ad eos rex Aegypti: “Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”. (Liber Exodus 5, 4)