Fondare 449 Risultati per: Misit
Unde ego ancilla tua, cum cognovissem haec omnia, refugi a facie eorum, et misit me Deus facere tecum rem, in qua mirabitur tota terra, quicumque audierint ea. (Liber Iudith 11, 16)
Et dixit Holofernes ad eam: “Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebis tuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominum meum perditio. (Liber Iudith 11, 22)
et misit ad Holofernen dicens: “Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem”. (Liber Iudith 12, 6)
et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambae simul secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra gyraverunt totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliae et venerunt ad portas eius. (Liber Iudith 13, 10)
Ante autem quam faciatis ista, vocate mihi Achior Ammoniten, ut videns recognoscat eum, qui vituperavit domum Israel et ipsum quasi in mortem misit ad nos”. (Liber Iudith 14, 5)
Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum. (Liber Iudith 15, 4)
Et misit epistulas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis et subditas habere omnes mulieres, quae essent cum eis. (Liber Esther 1, 22)
Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit. (Liber Esther 4, 4)
Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul, (Liber Esther 9, 20)
Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atque deleret. (Liber Esther 9, 24)
Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos. (Liber Psalmorum 18, 15)
Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis; (Liber Psalmorum 18, 17)