Fondare 1188 Risultati per: Mihi
Et ait alter: “Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”. (Evangelium secundum Lucam 9, 61)
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare”. (Evangelium secundum Lucam 10, 22)
Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, (Evangelium secundum Lucam 11, 5)
et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)
et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”. (Evangelium secundum Lucam 15, 6)
Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram”. (Evangelium secundum Lucam 15, 9)
Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam. (Evangelium secundum Lucam 15, 12)
At ille respondens dixit patri suo: “Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; (Evangelium secundum Lucam 15, 29)
et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”? (Evangelium secundum Lucam 17, 8)
tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me””. (Evangelium secundum Lucam 18, 5)
Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
Respondens autem dixit ad illos: “Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: (Evangelium secundum Lucam 20, 3)