Fondare 1188 Risultati per: Mihi
Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit. (Liber Iob 3, 25)
Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus? (Liber Iob 6, 8)
Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti. (Liber Iob 6, 10)
An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me? (Liber Iob 6, 13)
Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis. (Liber Iob 6, 21)
Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi? (Liber Iob 6, 22)
sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. (Liber Iob 7, 3)
Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)
Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices. (Liber Iob 10, 2)
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. (Liber Iob 10, 12)
Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. (Liber Iob 10, 15)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? (Liber Iob 12, 3)