Mosaico decorativo

Fondare 760 Risultati per: Meo

  • Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)

  • Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me. (Canticum Canticorum 2, 6)

  • In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • “Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?”. (Canticum Canticorum 5, 3)

  • Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli. (Canticum Canticorum 5, 5)

  • Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)

  • Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. (Canticum Canticorum 6, 3)

  • Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. (Canticum Canticorum 7, 10)

  • Ego dilecto meo, et ad me appetitus eius. (Canticum Canticorum 7, 11)

  • mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. (Canticum Canticorum 7, 13)

  • Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. (Canticum Canticorum 8, 2)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina