Fondare 582 Risultati per: Mel
Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)
Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 6)
Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo, (Liber Ecclesiastes 4, 9)
Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit erudiri. (Liber Ecclesiastes 4, 13)
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)
Multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. (Liber Ecclesiastes 5, 4)
Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)
“Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria”; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 6, 9)
Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 1)
Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. (Liber Ecclesiastes 7, 2)
Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus. (Liber Ecclesiastes 7, 3)
Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis, (Liber Ecclesiastes 7, 5)