Fondare 899 Risultati per: Mei
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)
Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis. (Liber Iob 14, 16)
Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. (Liber Iob 16, 20)
Spiritus meus attenuatus est, dies mei exstincti, et solum mihi superest sepulcrum. (Liber Iob 17, 1)
Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt et desideria cordis mei. (Liber Iob 17, 11)
Si vos contra me erigimini et arguitis me opprobriis meis, (Liber Iob 19, 5)
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. (Liber Iob 19, 13)
Dereliquerunt me propinqui mei, et, qui me noverant, obliti sunt mei. (Liber Iob 19, 14)
Halitum meum exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei. (Liber Iob 19, 17)
Abominati sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus est me. (Liber Iob 19, 19)
Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. (Liber Iob 19, 21)
Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini? (Liber Iob 19, 22)