Fondare 547 Risultati per: Meam
Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)
Audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, vicini, fortitudinem meam”. (Liber Isaiae 33, 13)
Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me. (Liber Isaiae 38, 12)
ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia peccata mea. (Liber Isaiae 38, 17)
Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus. (Liber Isaiae 42, 8)
Omnem, qui vocatur nomine meo, in gloriam meam creavi eum, formavi eum et feci eum”. (Liber Isaiae 43, 7)
Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt. (Liber Isaiae 43, 21)
Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)
qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis””. (Liber Isaiae 44, 28)
Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)
Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam”. (Liber Isaiae 46, 10)
Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam. (Liber Isaiae 46, 13)