Fondare 547 Risultati per: Meam
PSALMUS. David. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia. (Liber Psalmorum 143, 1)
Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo. (Liber Psalmorum 143, 3)
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 143, 8)
propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia tua educes de tribulatione animam meam (Liber Psalmorum 143, 11)
et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. (Liber Psalmorum 143, 12)
Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)
paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere”. (Liber I Maccabaeorum 11, 10)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia”. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram. (Liber II Maccabaeorum 6, 25)
Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. (Liber Proverbiorum 1, 23)
Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; (Liber Proverbiorum 1, 24)
nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam. (Liber Proverbiorum 1, 30)