Fondare 1637 Risultati per: Mea
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Et misit legatos ad Demetrium dicens: “Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui; (Liber I Maccabaeorum 11, 9)
paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit enim me occidere”. (Liber I Maccabaeorum 11, 10)
Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis. (Liber I Maccabaeorum 13, 5)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia”. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram. (Liber II Maccabaeorum 6, 25)
Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam”. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)
His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate, (Liber II Maccabaeorum 11, 30)
Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. (Liber Proverbiorum 1, 23)
Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; (Liber Proverbiorum 1, 24)
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. (Liber Proverbiorum 1, 25)
nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam. (Liber Proverbiorum 1, 30)