Mosaico decorativo

Fondare 522 Risultati per: Manus

  • Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli. (Canticum Canticorum 5, 5)

  • Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris. (Canticum Canticorum 5, 14)

  • Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • Tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent. (Liber Sapientiae 8, 12)

  • Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 17)

  • et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum, (Liber Sapientiae 12, 6)

  • Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)

  • Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. (Liber Sapientiae 19, 3)

  • dicentes: “Si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum; (Liber Ecclesiasticus 2, 22)

  • Si autem oberraverit, derelinquet eum et tradet eum in manus inimici sui. (Liber Ecclesiasticus 4, 22)

  • Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta. (Liber Ecclesiasticus 4, 36)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina