Fondare 522 Risultati per: Manus
Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. (Liber Psalmorum 125, 3)
Extollite manus vestras ad sanctuarium et benedicite Dominum. (Liber Psalmorum 134, 2)
etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. (Liber Psalmorum 139, 10)
Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. (Liber Psalmorum 141, 6)
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. (Liber Psalmorum 144, 1)
Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, (Liber I Maccabaeorum 1, 44)
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit (Liber I Maccabaeorum 12, 42)
Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 31)
Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. (Liber I Maccabaeorum 15, 25)
universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur. (Liber II Maccabaeorum 3, 20)