Mosaico decorativo

Fondare 650 Risultati per: Manu

  • Clauserat enim eum Sedecias rex Iudae dicens: “Quare vaticinaris dicens: “Haec dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis, et capiet eam; (Liber Ieremiae 32, 3)

  • et Sedecias rex Iudae non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os eius cum ore illius, et oculi eius oculos illius videbunt; (Liber Ieremiae 32, 4)

  • Et eduxisti populum tuum Israel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno. (Liber Ieremiae 32, 21)

  • Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem, ut capiatur, et urbs data est in manu Chaldaeorum, qui proeliantur adversus eam, in gladio et fame et pestilentia; et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis. (Liber Ieremiae 32, 24)

  • Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum”. (Liber Ieremiae 32, 25)

  • et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manu Chaldaeorum. (Liber Ieremiae 32, 43)

  • et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. (Liber Ieremiae 34, 3)

  • et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae. (Liber Ieremiae 34, 20)

  • Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: “Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni”. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos. (Liber Ieremiae 36, 14)

  • Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae. (Liber Ieremiae 37, 2)

  • Haec dicit Dominus: Certe tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam”. (Liber Ieremiae 38, 3)

  • Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiae clam dicens: “Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, non occidam te et non tradam te in manu virorum istorum, qui quaerunt animam tuam”. (Liber Ieremiae 38, 16)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina