Fondare 3589 Risultati per: Man
Dixitque ei David: “Potes me ducere ad istum cuneum?”. Qui ait: “Iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei, et ducam te ad cuneum istum”. Et iuravit ei David. (Liber I Samuelis 30, 15)
Dixit autem David: “Non sic facietis, fratres mei, de his, quae tradidit Dominus nobis, et custodivit nos et dedit latrunculos, qui eruperant adversum nos, in manu nostra; (Liber I Samuelis 30, 23)
nec audiet vos quisquam super sermone hoc; aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas, et similiter divident”. (Liber I Samuelis 30, 24)
Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos. (Liber II Samuelis 1, 1)
Et ait ad eum David: “Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres christum Domini?”. (Liber II Samuelis 1, 14)
sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)
Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi”. (Liber II Samuelis 2, 7)
Et ait Ioab: “Vivit Deus, nisi locutus fuisses, usque mane non recessisset populus persequens unusquisque fratrem suum”. (Liber II Samuelis 2, 27)
“Quare ingressus es ad concubinam patris mei?”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie. (Liber II Samuelis 3, 8)
Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “Cuius est terra?”, et ut loquerentur: “Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel”. (Liber II Samuelis 3, 12)
nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens: “In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius””. (Liber II Samuelis 3, 18)
Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti”. Congeminansque omnis populus flevit super eum. (Liber II Samuelis 3, 34)