Fondare 3589 Risultati per: Man
Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur”. (Prophetia Danielis 5, 7)
sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti, porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)
Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scriptura haec exarata est. (Prophetia Danielis 5, 24)
Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel, upharsin. (Prophetia Danielis 5, 25)
Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus regnum tuum et complevit illud; (Prophetia Danielis 5, 26)
A me constitutum est decretum, ut in universo imperio regni mei tremescant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens et permanens in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum; (Prophetia Danielis 6, 27)
ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum”. (Prophetia Danielis 6, 28)
et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; (Prophetia Danielis 7, 25)
Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est. (Prophetia Danielis 8, 4)
Vidi eum appropinquantem prope arietem, et efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. (Prophetia Danielis 8, 7)
Et dixit ei: “Usque ad vesperam et mane, dies duo milia trecenti; et mundabitur sanctuarium”. (Prophetia Danielis 8, 14)
et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)