Fondare 3589 Risultati per: Man
ZAIN. Reppulit Dominus altare suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni. (Lamentationes 2, 7)
HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt. (Lamentationes 2, 8)
SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae?”. (Lamentationes 2, 15)
COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. (Lamentationes 3, 3)
HETH. Novae sunt omni mane, magna est fides tua. (Lamentationes 3, 23)
NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. (Lamentationes 3, 41)
THAU. Reddes eis vicem, Domine, iuxta opera manuum suarum. (Lamentationes 3, 64)
BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli! (Lamentationes 4, 2)
VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus. (Lamentationes 4, 6)
IOD. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei. (Lamentationes 4, 10)
Aegyptiis dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. (Lamentationes 5, 6)