Fondare 3589 Risultati per: Man
Ego feci terram et hominem super eam creavi ego; manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi. (Liber Isaiae 45, 12)
Haec dicit Dominus: “Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”. (Liber Isaiae 45, 14)
Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)
Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista”. (Liber Isaiae 48, 5)
Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. (Liber Isaiae 48, 13)
Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; (Liber Isaiae 48, 18)
et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me (Liber Isaiae 49, 2)
Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper. (Liber Isaiae 49, 16)
Haec dicit Dominus Deus: “Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. (Liber Isaiae 49, 22)
Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. (Liber Isaiae 50, 2)
Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus. (Liber Isaiae 50, 4)