Fondare 3589 Risultati per: Man
Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
Est autem amicus socius mensae et non permanebit in die necessitatis; (Liber Ecclesiasticus 6, 10)
Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors. (Liber Ecclesiasticus 6, 21)
Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse firmabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis et de neglegentia (Liber Ecclesiasticus 7, 34)
Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 36)
Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. (Liber Ecclesiasticus 8, 1)
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte repellas a te bonum. (Liber Ecclesiasticus 8, 22)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)