Fondare 3589 Risultati per: Man
Et dixit illi: “Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum. (Liber Thobis 6, 8)
dixit Raphael puero: “Thobia frater!”. Et dixit ei: “Ecce ego”. Et dixit illi: “In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo est propinquus tuus et habet filiam nomine Saram, (Liber Thobis 6, 11)
Et dixit illi angelus: “Non es memor mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli computare daemonium illud, sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor. (Liber Thobis 6, 16)
Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo. (Liber Thobis 6, 17)
Et exsilivit Raguel et osculatus est illum lacrimans (Liber Thobis 7, 6)
et dixit: “Benedictio tibi sit, fili, boni et optimi patris fili. O infelicitas malorum, quia excaecatus est vir iustus et faciens eleemosynas!”. Et incubuit lacrimans super collum Thobiae filii fratris sui. (Liber Thobis 7, 7)
Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: “Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili. (Liber Thobis 7, 10)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis”. Et dixit Thobias: “Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes”. Et Raguel dixit ei: “Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem”. (Liber Thobis 7, 11)
Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: “Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem”. (Liber Thobis 7, 12)
Et ex illa hora coeperunt manducare et bibere. (Liber Thobis 7, 14)
Et, cum consummaverunt man ducare et bibere, voluerunt dor mire et deduxerunt iuvenem et induxerunt eum in cubiculum. (Liber Thobis 8, 1)
Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “Diebus quattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus. (Liber Thobis 8, 20)