Fondare 3589 Risultati per: Man
Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michael et Iozabad et Eliu et Selathai principes milium in Manasse: (Liber I Paralipomenon 12, 21)
Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 32)
Trans Iordanem autem de filiis Ruben et de Gad et dimidia parte tribus Manasse, instructi omnibus armis bellicis, centum viginti milia. (Liber I Paralipomenon 12, 38)
Cum autem pervenissent ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam; boves quippe lascivientes proruperunt. (Liber I Paralipomenon 13, 9)
Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
Consuluitque David Deum dicens: “Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea?”. Et dixit ei Dominus: “Ascende, et tradam eos in manu tua”. (Liber I Paralipomenon 14, 10)
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). (Liber I Paralipomenon 14, 11)
Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae (Liber I Paralipomenon 15, 17)
Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus, (Liber I Paralipomenon 15, 19)
In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli. (Liber I Paralipomenon 16, 40)
Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “Quoniam in aeternum misericordia eius”. (Liber I Paralipomenon 16, 41)